[194] EPISTOLA XCIV.

Doctissimo, Prudentissimo Viro

HENRICO GERDOVIO

LUBECENSI,
Amico & Domino Colendo,

Lubecam.

S.P.

Scripsi jam saepius meam sententiam, Vir Prudentissime, de edendis Castigationibus Ciceronianis, & interim tempus elabitur, neque promoveo quicquam, ac mirari satis non possim vobis non magis esse cordi decus & honorem & gloriam defuncti IANI, civis & cognati vestri quam ut tot annis deferri publicationem istius operis patiamini. Quod si non toto orbe, si non tota Europa, certe tota Germania memoriam ejus cum laude civitatis vestrae in perpetuum studiosis commendare posset. Decessit hinc a me in Galliam IANUS XXI. Martii Anno MDLXXXIII & secum abstulit jam tum paratas, uti vos illic postea vidistis sub manu mea Castigationes meas, eo pacto ut ad meum & suum & hujus Universitatis & utriusque nostrum patriae honorem & commune emolumentum eas ex Gallicis Codicibus, si posset, locupletaret, & apud Thomam Guarinum Basileae, nisi aliter inter nos conveniret, excudi curaret. Ex eo tempore duodecim annis elapsis cum pacto satisfactum non sit, IANO defuncto haeredes ejus, perinde ac si a IANO Castigationum origo sit mihi difficultatem movent, quasi ego iniquum petam, qui mihi priores partes in hisce Castigationibus vindicem, quarum nomine ego in diversis provinciis diversas bibliothecas maximis sumptibus & periculis noli, exiguis lustravi antequam IANUS per aetatem discendis literis idoneus esset, quod cum ego jam antea diversis literis meis vobis demonstraverim ad eas vos remittam. Ad conditionem autem illam, quam nunc in edendis hisce Castigationibus mihi proponitis, breviter ac definite hic respondebo: nimis enim iniquas leges (quod pace vestra dicam) mihi praescribitis, qui cautionem a me exigitis, quasi fidei meae diffidentes, cum ego meos labores nudo pacto sine cautione in IANUM transtulerim, quod eo quoque mihi videtur indignius, quod ego ea quae vos illic retinuistis nunquam viderim, plane enim nescio quantum in his sit, quod IANO debeatur, nam si IANUS (quod ipse in scriptis suis jam publicatis non diffitetur) inventis meis usus est, mea nimirum sunt, quae vos IANO vindicatis, id quod IANUS ipse nunquam facturus erat, qui ubique in iis quae excusa sunt mihi reverenter assurgit, & ingenue fatetur per quem profecit: citare autem debet IANUS in suis istis Castigationibus, quas illic habetis, si quidem his fidem integritatis vendicare velit M. S. Codices Thuringicos ac Belgicos. Sed IANUS ipse nec in Thuringia, nec in Belgio unquam fuit, neque M. S. Codices ullos unquam istinc habuit, itaque quatenus hoc facit, agnoscit se sua stabilire inventis meis istorum codicum subsidio praeparatis, quae non modo inter eruditos privatim, sed etiam scriptis meis editis publice nota erant, & a Typographis celeberrimis ambita antequam ego IANUM natum esse scirem. Si quid ulterius IANUS in Gallia ex Pythoeanis, Memmianis, & aliis M. S. codicibus, quibus antea DIONISIUS LAMBINUS usus fuerit, corradere potuit, id, ut ad me ipse IANUS aliquando scripsit, quasi spicilegium nostris adjectum est. Tantum igitur ego meorum laborum ista in IANUM translatione consecutus sum, ut non modo fructu eorum in duodecimum annum frustrer, sed etiam in suspicionem veniam affectati laboris alieni; non debetis autem cogitare mihi minus quam IANO aut vobis caram fuisse commodi mei curam, aut me laborum & honorum meorum ita fuisse prodigum, ut non curaverim in quem finem operam & impensam fecissem. Ego ex meis Lucubrationibus in Ciceronem, quas IANO tradidi, partim a typographis, partim a Maecenatibus, non difficulter dalerorum duo millia confecissem. Movit etiam me patriae & amicorum meorum charitas, ut nominis mei memoriam illis ex industria mea partam conservarem. Movit gratitudo Maecenatum, ut illis meritum honorem deferrem, qui mihi ad labores istos rite perficiendos M. S. Codices singulari benevolentia sua contulissent. His igitur cum hactenus per vos frustratus sim, non committam, ut frustrer ulterius. Itaque ut concludamus aliquid, quo niti utrimque possimus, paucis, quae mea sententia sit, hic finaliter proponam.

Primum igitur, quia hactenus, quae mihi istinc transmisistis, mea simpliciter esse, & in his nihil esse IANI ipsi scitis, non cupio, ut, quae illic retinuistis ; huc mittatis, quia extra eam suspicionem esse volo, qua quis putet me affectare laudem ex labore alieno. Itaque vobis offero de integro mea, quae hic habeo nuper a vobis remissa, & concedo, ut vos illic eruditum aliquem operi absolvendo praeficiatis, quem velitis; Thomae autem Guarino Typographo Basileensi, cui ex pacto debetur, aut ejus haeredibus opus excudendum transmittatis, reservata tamen vobis libera honorarii petione pro arbitrio vestro, si libros solveritis, quos ille mihi, ego IANO ad usum harum Castigationum transmisi, quorum pretium ad XXX daleros ascendit, qui soluti nondum sunt; liberam etiam vobis relinquam dedicationem, ita ut vel unum vel plures Maecenates eligatis, prout vobis videbitur, & vel simul, vel per partes opus ipsum publicetis. Ipse etiam, quo promoveam conatus vestros, honorificam praefationem operi praemittam, qua vitam & scripta edita defuncti authoris describam, Codicum Thuringicorum & Belgicorum, quo major fides & gratia scriptis concilietur, authores & suppeditores indicabo, & alia faciam, quae ad honorem IANI pertinere videbo, quem semper quaesivi. Quae quidem omnia ac singula concedam & faciam ea conditione, ut mihi, antequam mea hinc remittam, aut caetera faciam, honorarium ducentorum dalerorum in libros comparandos mox conferatis, & duo aut tria exemplaria, ubi opus erit excusum mihi huc transmittatis, quo & IANI memoriam & laborum meorum saltem qualiscunque compensatio penes me sit, nec videar plane laborasse ingratis, cum nemo negare possit, inventa mea esse basin & fundamentum laboris IANI. Quae quidem conditio si non placet eam ad extremum feram, ut vos utamini pro arbitrio vestris, & ego meis: neque diutius alter alterum impediat; mihi enim propter aetatem ac valetudinem, & alias occupationes festinandum est, cum nimis jam diu cessatum sit. Quare ut sine ulteriori dilatione mihi sententiam vestram diserte perscribatis etiam atque etiam rogo. Ornatissimus hic IANUS ALBIUS, civis vester, plura percontanti de me referre poterit, si voles. Scripsi etiam ad Ampliss. Consulem Dn. ARNOLDUM BONNUM & Cl. Dn. D. AUGUSTINUM KOCKERTUM & PrudentISS. Virum Dn. GERARDUM HALSEREN, de conditionibus, & cupio proinde, ut cum hisce consilia tua conferre ne graveris. Bene Vale & finem quaeso rebus hisce responso tuo impone. Coloniae XVIII. April. An. MDXCV. Stylo novo.

Tui tuorumque studiosissimus,

SUFFRIDUS PETRUS Leovardiensis,

U.I.C. Historicus Frisiae.